Ex 34:29
|
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
|
Num 11:9
|
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
|
I Reg 23:8
|
Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David, et viros ejus.
|
I Reg 25:20
|
Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
|
Iudith 10:11
|
Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?
|
Lc 10:31
|
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
|
Io 4:47
|
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
|