Deut 28:24
|
Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.
|
Idc 7:10
|
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
|
I Reg 17:8
|
Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
|
I Reg 29:4
|
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
|
IV Reg 1:10
|
Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
|
IV Reg 1:12
|
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
|
Iob 33:24
|
miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
|
Iob 37:6
|
qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ:
|
Eccles 3:21
|
Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
|
Mt 24:17
|
et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
|
Mt 27:42
|
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
|
Mc 13:15
|
et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:
|
Mc 15:32
|
Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
|
Lc 9:54
|
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
|
Lc 17:31
|
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
|