Num 32:5
|
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
|
III Reg 8:39
|
tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)
|
Iudith 11:20
|
Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris:
|
Ps 103:27
|
Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
|
Prov 5:9
|
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
|
Eccli 9:2
|
Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
|
Eccli 9:6
|
Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
|
Eccli 18:15
|
Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
|
Eccli 18:15
|
Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
|
Eccli 25:34
|
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
|
Eccli 30:11
|
Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius.
|
Eccli 30:22
|
Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas temetipsum in consilio tuo.
|
Eccli 33:20
|
Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
|
Eccli 37:30
|
Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem:
|
Ier 14:21
|
Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
|
Lam 2:18
|
SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
|
Ioël 2:17
|
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
|
Ion 1:14
|
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
|
Mc 6:25
|
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
|