Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

derisum

Ps 43:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
Sap 5:3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
Sap 12:25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
Ier 20:7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
Ier 20:8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
Ier 48:26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Ier 48:27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Ier 48:39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Lam 3:14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
Ezech 23:32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
I Mach 10:70 dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
II Mach 7:39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.