Deut 32:18
|
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
|
I Reg 17:28
|
Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.
|
II Esd 9:17
|
Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
|
II Esd 9:28
|
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
|
II Esd 9:31
|
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
|
Ps 9:11
|
Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
|
Ps 21:2
|
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum.
|
Eccli 27:21
|
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
|
Ier 2:17
|
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam?
|
Dan 14:37
|
Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
|
Mt 27:46
|
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
|
Mc 15:34
|
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
|