Num 32:15
|
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
|
Deut 31:6
|
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
|
Deut 31:8
|
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
|
Deut 31:16
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.
|
I Reg 12:22
|
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
|
I Par 28:20
|
Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
|
II Par 15:2
|
egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
|
Iob 20:13
|
Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
|
Ps 36:28
|
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
|
Ps 36:33
|
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
|
Ps 93:14
|
Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet:
|
Prov 20:7
|
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
|
Eccli 4:22
|
Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
|
Eccli 13:5
|
Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
|
Eccli 13:8
|
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
|
Eccli 23:36
|
derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
|
Eccli 29:19
|
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
|
Eccli 29:22
|
Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
|
Eccli 39:15
|
Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.
|
Eccli 47:24
|
Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
|
Ier 17:11
|
Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
|
Mal 4:1
|
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
|