Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deprehensus

Deut 24:7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
Ios 7:15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
I Reg 14:41 Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël: Domine Deus Israël, da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas hæc, da ostensionem: aut si hæc iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas ad Saul, populus autem exivit.
Prov 6:31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Prov 26:19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.