Idc 11:37
|
Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
|
III Reg 2:20
|
Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
|
Ps 63:2
|
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
|
Phil 4:2
|
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
|
Heb 13:19
|
Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
|