Num 16:48
|
et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
|
Deut 9:20
|
Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
|
III Reg 8:59
|
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies:
|
III Reg 9:3
|
Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
|
IV Reg 19:20
|
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
|
II Par 6:29
|
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
|
II Par 7:14
|
conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
|
Esth 13:8
|
Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
|
Iob 8:5
|
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
|
Ps 141:2
|
Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
|
Sap 8:21
|
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
|
Eccli 33:4
|
Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
|
Eccli 51:13
|
Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.
|