Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deprecationem

III Reg 8:30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo, et cum exaudieris, propitius eris.
III Reg 8:52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
III Reg 8:54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
III Reg 9:3 Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Esth 13:17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium.
Ps 6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 21:25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Ps 38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Ps 54:2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam;
Ps 60:2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ.
Ps 141:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
Ps 144:19 Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Sap 18:21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Eccli 35:16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
Ier 33:6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
Phil 1:4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,