Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dentes

Gen 49:12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
Deut 32:24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Deut 34:7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
III Reg 10:22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
Iob 4:10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Iob 19:20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Ps 3:8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
Ps 56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Ps 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Sap 16:10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Eccli 21:3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.
Eccli 30:10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
Eccli 39:36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
Ier 31:29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Ier 31:30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.
Lam 3:16 VAU. Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere.
Ezech 18:2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
Ezech 27:15 Filii Dedan negotiatores tui: insulæ multæ, negotiatio manus tuæ: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
Dan 7:7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Dan 7:19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
Ioël 1:6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
Ioël 1:6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
Apoc 9:8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant:
Apoc 9:8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: