Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dejecit

Ex 15:1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
Ex 15:21 quibus præcinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
Iudith 4:13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit:
Prov 7:26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
Eccli 47:5 In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ:
Eccli 47:14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.
Eccli 48:3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter.
Ier 48:39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Lam 2:2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus.
Dan 8:10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
Dan 8:11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.