Ex 13:22
|
Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
|
Ex 39:40
|
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
|
Num 31:49
|
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.
|
Num 33:14
|
Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
|
Deut 2:7
|
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
|
I Reg 25:7
|
Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
|
I Reg 30:19
|
Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant, omnia reduxit David.
|
II Esd 9:21
|
Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
|
Isa 34:16
|
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
|
Lc 22:35
|
Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
|