Lev 6:13
|
Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
|
Num 14:35
|
quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
|
Ios 9:23
|
itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.
|
III Reg 17:14
|
Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
|
II Par 6:16
|
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
|
Eccli 14:20
|
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
|
Eccli 17:30
|
Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
|
Isa 40:28
|
Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
|
Isa 44:12
|
Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
|
Isa 51:6
|
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
|
Isa 51:14
|
Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus.
|
Ier 18:14
|
Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes?
|
Ier 31:36
|
Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.
|
Ier 35:19
|
propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
|
Ezech 33:28
|
Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat:
|
Ezech 47:12
|
Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
|
Dan 9:27
|
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
|
Heb 11:32
|
Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
|