Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deficient

Ios 3:13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
II Reg 22:37 Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
Iob 11:20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Iob 17:5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
Ps 36:20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
Ps 101:28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Ps 103:29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
Eccli 7:2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
Eccli 43:11 In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
Isa 19:6 Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
Isa 40:31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Isa 58:11 Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
Ier 2:24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Amos 8:13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,
Hab 2:13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
Zach 13:8 Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea.
Mc 8:3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
Heb 1:12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.