I Reg 2:33
|
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit.
|
Ps 17:38
|
Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.
|
Ps 67:3
|
Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
|
Ps 70:13
|
Confundantur et deficiant detrahentes animæ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
|
Mt 15:32
|
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
|