II Reg 16:2
|
Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
|
Ps 70:9
|
Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
|
Prov 29:18
|
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
|
Eccli 3:15
|
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
|
Ezech 30:18
|
Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.
|