Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

declines

Ios 1:7 Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
Iob 36:21 Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
Ps 26:9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Ps 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Prov 18:5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
Isa 41:10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.