I Reg 8:3
|
Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
|
II Reg 6:6
|
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
|
II Par 20:10
|
Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
|
Ps 13:3
|
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
|
Ps 20:12
|
quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
|
Ps 52:4
|
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 54:4
|
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
|
Ps 101:12
|
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
|
Isa 29:21
|
qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
|
Isa 56:11
|
Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
|
Ier 5:25
|
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,
|
Bar 4:12
|
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
|
Dan 9:11
|
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
|
Dan 13:9
|
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
|
Rom 3:12
|
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|