Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

declinare

I Reg 12:21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
II Reg 2:23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël, et mortuus erat, subsistebant.
II Reg 19:3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio.
Ps 16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
I Mach 5:46 Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
Lc 9:12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.