Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

decipit

IV Reg 18:32 donec veniam, et transferam vos in terram, quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
II Par 32:11 num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame, et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
Iob 12:24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
Ps 14:4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Prov 28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Hab 2:5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.