Gen 8:5
|
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
|
Num 7:66
|
Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
|
Ios 4:19
|
Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
|
IV Reg 3:1
|
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimo octavo Josaphat regis Judæ. Regnavitque duodecim annis.
|
IV Reg 16:1
|
Anno decimo septimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
|
IV Reg 25:1
|
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
|
I Par 27:13
|
Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia.
|
Esth 2:16
|
Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus.
|
Ier 32:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
|
Ier 39:1
|
Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
|
Ier 52:4
|
Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
|
Ezech 24:1
|
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens:
|
Ezech 29:1
|
In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:
|
Ezech 29:1
|
In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:
|
Ezech 33:21
|
Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas.
|