Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

datus

Ps 30:13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum;
Sap 7:7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;
Eccli 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Eccli 18:18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Isa 9:6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Isa 33:16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
Ier 13:20 Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?
Ezech 32:20 In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est; attraxerunt eam et omnes populos ejus.
II Mach 1:18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
Io 7:39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Rom 5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
II Cor 12:7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
Apoc 6:4 Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
Apoc 11:1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: