Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

datum

Lev 10:13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.
Eccli 1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
Eccli 4:3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
Eccli 18:16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
Eccli 18:17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
Eccli 20:10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
Eccli 20:10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
Eccli 26:17 Disciplina illius datum Dei est.
Eccli 35:12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
Eccli 42:7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
Ezech 15:4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?
Dan 5:28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Dan 7:4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.
Dan 8:12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
II Mach 8:20 et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
Mt 13:11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
Mt 13:11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
Mt 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
Mt 19:11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Mc 4:11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
Mc 13:11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Lc 8:10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Lc 12:48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Io 3:27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
Io 6:66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Io 12:5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
Io 19:11 Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
Act 4:12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Phil 4:17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
Iac 1:17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Apoc 6:4 Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
Apoc 7:2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari,
Apoc 9:5 et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
Apoc 11:2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
Apoc 13:5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
Apoc 13:7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Apoc 13:15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
Apoc 16:8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni:
Apoc 19:8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
Apoc 20:4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.