Iudith 5:18
|
Quotiescumque autem præter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in prædam, et in gladium, et in opprobrium.
|
Iudith 8:19
|
pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.
|
Eccles 9:9
|
Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
|
Eccli 7:37
|
Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
|
Eccli 31:6
|
Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
|
Eccli 41:24
|
de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
|
Ezech 32:29
|
Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
|
Ezech 35:12
|
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
|
II Mach 4:30
|
Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati.
|
I Cor 11:15
|
mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
|
Phil 4:15
|
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
|