Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dat

Deut 1:21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
Deut 3:18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Deut 10:18 Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Iob 5:10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;
Iob 32:8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Iob 36:31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Ps 118:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Ps 135:25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 145:7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
Ps 146:9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
Ps 147:16 Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.
Prov 1:20 Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov 8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Prov 28:27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Sap 15:5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
Sap 17:10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
Eccli 6:4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
Isa 40:23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
Isa 40:29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
Isa 55:10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
Ier 5:24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Ier 10:13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
Ier 31:35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:
Bar 2:18 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
Dan 2:21 Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
Hab 2:15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!
II Mach 15:21 considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
Io 3:34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Io 6:32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
Io 6:33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
Io 6:37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
Io 10:11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Io 14:27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
Io 21:13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
I Cor 3:7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
I Cor 15:38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
Iac 1:5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
Iac 4:6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Iac 4:6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
I Petr 5:5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.