Gen 31:39
|
nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
|
Ex 22:6
|
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
|
Ex 22:9
|
ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.
|
Ex 22:12
|
Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;
|
Lev 6:5
|
reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
|
Prov 12:26
|
Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
|
Prov 17:26
|
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
|
Prov 19:19
|
Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
|