Gen 4:24
|
Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.
|
Num 27:11
|
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
|
I Reg 17:26
|
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
|
I Esd 7:20
|
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
|
Esth 5:3
|
Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
|
Iob 28:15
|
Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
|
Ps 71:15
|
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
|
Prov 10:24
|
Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
|
Prov 20:4
|
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
|
Sap 3:14
|
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
|
Eccli 6:37
|
Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.
|
Eccli 15:18
|
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
|
Eccli 26:3
|
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
|
Isa 29:12
|
Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege; et respondebit: Nescio litteras.
|
Isa 30:23
|
Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
|
Isa 36:15
|
Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
|
Isa 37:10
|
Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
|
Ier 21:10
|
Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
|
Dan 11:11
|
Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
|
I Mach 8:28
|
et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo:
|
Mt 7:7
|
Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
|
Mt 10:19
|
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:
|
Mt 12:39
|
Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
|
Mt 13:12
|
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
|
Mt 16:4
|
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
|
Mt 21:43
|
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
|
Mt 25:29
|
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
|
Mc 4:25
|
Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
|
Mc 8:12
|
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
|
Lc 6:38
|
Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
|
Lc 8:18
|
Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
|
Lc 11:9
|
Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
|
Lc 11:29
|
Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
|
Lc 19:26
|
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
|
Iac 1:5
|
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
|
I Io 5:16
|
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
|