Gen 15:2
|
Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
|
Gen 38:16
|
Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
|
Ex 10:25
|
Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
|
Ex 22:29
|
Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
|
Lev 18:21
|
De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
|
Lev 25:37
|
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
|
Num 15:9
|
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
|
Num 26:54
|
Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:
|
Num 27:20
|
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
|
Num 31:29
|
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
|
Num 31:30
|
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
|
Deut 7:3
|
neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo:
|
Deut 15:8
|
sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
|
Deut 15:10
|
Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
|
Deut 15:14
|
sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
|
Deut 26:12
|
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:
|
I Reg 2:16
|
Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
|
II Reg 5:19
|
Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
|
III Reg 8:50
|
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
|
III Reg 20:5
|
Revertentesque nuntii, dixerunt: Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
|
Ps 15:10
|
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Ps 20:7
|
Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
|
Ps 50:10
|
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
|
Ps 79:6
|
Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?
|
Isa 26:12
|
Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
|
Ier 35:2
|
Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
|
Ezech 4:2
|
Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
|
Ezech 16:41
|
et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis:
|
Ezech 43:19
|
Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
|
Osee 9:14
|
Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
|
Act 2:27
|
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Act 13:35
|
Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|