Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

custodivi

Gen 20:6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
II Reg 22:22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
Iob 23:11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
Ps 16:4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
Ps 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Ps 118:67 Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.
Cant 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Mt 19:20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
Lc 18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
Io 17:12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.