Ex 16:28
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
|
Deut 17:19
|
et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.
|
Deut 32:46
|
et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
|
I Par 22:12
|
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
|
Iob 22:15
|
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
|
Ps 118:57
|
HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
|
Ps 118:106
|
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
|
Act 15:41
|
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
|
Act 24:23
|
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
|
Iac 1:27
|
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
|