Ex 23:20
|
Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
|
Num 6:24
|
Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
|
Ios 22:22
|
Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
|
Idc 13:14
|
et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
|
I Par 29:19
|
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
|
Ps 120:7
|
Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.
|
Ps 120:8
|
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|
Prov 3:1
|
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
|
Ier 9:4
|
Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,
|
Ezech 17:14
|
ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
|
Ezech 33:8
|
Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
|
Nah 2:1
|
Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
|
Rom 2:26
|
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
|
Phil 4:7
|
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
|