Gen 30:31
|
Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
|
Ex 22:7
|
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
|
Ex 22:10
|
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
|
Num 3:38
|
Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
|
Num 18:8
|
Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
|
Num 19:9
|
Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est.
|
II Reg 20:3
|
Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
|
II Reg 22:24
|
Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
|
I Par 26:16
|
Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
|
Ps 38:2
|
Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
|
Ps 58:10
|
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.
|
Ps 78:1
|
Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
|
Ps 118:8
|
Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
|
Ps 118:17
|
GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
|
Ps 118:34
|
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
|
Ps 118:44
|
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi:
|
Ps 118:60
|
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
|
Ps 118:88
|
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
|
Ps 118:101
|
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
|
Ps 118:134
|
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
|
Ps 118:146
|
Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
|
Ps 140:3
|
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
|
Eccli 22:33
|
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
|
Eccli 26:13
|
In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
|
Eccli 42:11
|
Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
|
Isa 21:8
|
Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
|
Ier 37:4
|
Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
|
Ier 51:12
|
Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
|
Ezech 34:16
|
Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
|
Hab 2:1
|
Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
|
Zach 3:7
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
|
I Mach 5:18
|
Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam:
|
I Mach 6:50
|
Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.
|
I Mach 9:51
|
Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël:
|
I Mach 9:53
|
et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
|
I Mach 14:3
|
Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam.
|
Mt 27:65
|
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
|
Act 4:3
|
et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
|
Act 8:3
|
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
|
Act 12:10
|
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
|