Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

custodi

I Reg 17:20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
I Par 29:18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Ps 16:8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me,
Ps 36:34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut hæreditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis.
Prov 4:4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.
Prov 4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Prov 4:21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
Prov 7:1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.
Eccli 12:11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
Osee 12:6 Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Mich 7:5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
II Mach 1:26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
Act 16:23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
I Tim 5:22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Tim 6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
II Tim 1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.