Isa 40:31
|
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
|
Isa 55:5
|
Ecce gentem quam nesciebas vocabis; et gentes, quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
|
Ioël 2:4
|
Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
|
Ioël 2:7
|
Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
|
Ioël 2:9
|
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
|