Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

curavit

III Reg 18:30 dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat.
Eccli 50:4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione:
Dan 6:13 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Mt 4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Mt 8:16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
Mt 12:15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
Mt 12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Mt 14:14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Mt 15:30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
Mt 19:2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
Mc 1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mc 6:5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
Lc 7:21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)