Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cubilibus

Ps 4:5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Ps 103:22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
Ps 149:5 Exsultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis.
Cant 4:8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
Isa 35:7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
Osee 7:14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.
Mich 2:1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Rom 13:13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: