Iudith 16:23
|
Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
|
Ps 35:5
|
Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
|
Prov 22:27
|
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
|
Eccli 40:5
|
et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
|
Isa 57:2
|
Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
|
Ier 4:7
|
Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore.
|
Dan 2:28
|
sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.
|
Dan 4:7
|
Visio capitis mei in cubili meo: videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia.
|
Dan 7:1
|
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
|
Ioël 2:16
|
congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
|
Amos 3:4
|
numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
|
Lc 11:7
|
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
|