II Reg 21:9
|
et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
|
Mt 27:35
|
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
|
Mc 15:25
|
Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
|
Lc 23:33
|
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
|
Lc 24:20
|
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
|
Io 19:18
|
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
|
Gal 5:24
|
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
|