Gen 21:20
|
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
|
Ex 1:20
|
Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
|
Esth 10:6
|
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
|
Iob 1:10
|
Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
|
Iob 31:18
|
(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum):
|
Ezech 17:6
|
Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
|
Dan 4:19
|
tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua in terminos universæ terræ.
|
Lc 13:19
|
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
|
Act 7:17
|
Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
|