Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

crescit

I Esd 5:8 Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.
Prov 4:18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Eph 2:21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Col 1:6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Col 2:19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.