Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

crescebat

Ex 19:19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
I Reg 2:26 Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
Esth 9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Lc 1:80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Lc 2:40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
Act 6:7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
Act 12:24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
Act 19:20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.