Gen 38:11
|
Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
|
II Reg 10:5
|
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
|
I Esd 4:22
|
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
|
Eccli 2:3
|
Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
|