Mt 27:42
|
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
|
Io 4:42
|
Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
|
Io 16:30
|
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
|
Act 15:11
|
Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
|
Rom 6:8
|
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
|
II Cor 4:13
|
Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:
|
Gal 2:16
|
Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
|
Eph 1:19
|
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
|
I Thess 4:14
|
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
|
II Tim 2:13
|
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
|