Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

credidit

Ex 4:31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Iudith 14:6 Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem.
Isa 53:1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Ier 40:14 et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
Dan 6:23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
I Mach 12:46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
Io 4:53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
Io 7:48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
Io 12:38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Io 20:8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
Act 8:13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
Act 13:12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Act 18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
Rom 4:17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:
Rom 4:18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
Rom 10:16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
Gal 3:6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
Heb 11:11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.