Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

credidistis

Num 20:12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
Deut 1:32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
Deut 9:23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis:
Mt 21:26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
Mt 21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Mc 11:31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?
Lc 20:5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
Io 16:27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
Rom 11:30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
I Cor 3:5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
I Cor 15:2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
I Cor 15:11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.
I Thess 2:10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
I Thess 2:13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: