Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

crediderunt

Ex 14:31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
Ps 77:22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
Ps 77:32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Ps 105:12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
Ps 105:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
Sap 18:6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
Lam 4:12 LAMED. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
Dan 3:95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
Ion 3:5 Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
I Mach 1:31 Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei.
I Mach 7:16 Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est:
I Mach 10:46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
Mt 21:32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Mc 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Mc 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
Mc 16:14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Lc 24:11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Io 2:11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Io 2:22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Io 2:23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
Io 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Io 4:41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Io 7:31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
Io 8:30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
Io 8:31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
Io 9:18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
Io 10:42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Io 11:45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
Io 12:42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Io 16:9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Io 17:8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
Io 20:29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
Act 4:4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
Act 9:42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino.
Act 13:48 Audientes autem gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
Act 14:22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Act 15:5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
Act 17:4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo, et Silæ, et de colentibus, gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.
Act 17:12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
Act 17:34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
Act 21:20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
Act 21:25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Rom 3:3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
Rom 10:14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
Rom 11:31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
I Cor 15:23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
II Thess 1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
II Thess 2:11 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
Iudae 1:5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: