Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

credentes

Tob 13:8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Ps 67:19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
Sap 18:13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
I Mach 2:59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
II Mach 8:13 Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur:
Mt 21:22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Lc 8:12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Io 6:65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
Io 7:39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Io 20:31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Act 9:26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
Act 19:2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
I Cor 1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
Eph 1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
I Petr 1:8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: