Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

credatis

II Par 32:15 Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
Isa 43:10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Io 6:29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Io 10:38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
Io 11:15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
Io 13:19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
Io 14:29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
Io 19:35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Io 20:31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Phil 1:29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: