Iudith 8:27
|
sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
|
Mc 15:32
|
Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
|
Io 6:30
|
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
|
I Io 3:23
|
Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
|